monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 6
Tota eius Epistula, non tam expositione, quam nostri plena est contumeliis. Nomen meum absque ullis officiis, quibus non invicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, ventilatur, quasi de libro viventium deletus sim: quasi illius me litterae suggillaverint; aut istiusmodi nugas unquam quaesierim, qui ab adolescentia in Monasterii clausus cellulis, magis esse voluerim aliquid, quam videri. Quosdam ex nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus dicere, quae nemo tacet. E servo Clericum factum criminatur, cum et ipse nonnullos eiuscemodi Clericos habeat; et Onesimum legerit inter Pauli renatum vincula, Diaconum coepisse esse de servo . Sycophantam iactitat, et ne probare cogatur, audisse se dicit. O si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis acquiescerem; iam et nos intelligeret scire quae omnes sciunt, et me quoque audire, quae nullus ignorat. Dicit ei velut praemia pro calumnia restituta. Quis tam argutum et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae fulmini respondere? Quid est plus, sustinere calumniam, an facere? Accusare quem postea diligas, an peccanti veniam tribuere? Quid minus ferendum, de sycophanta Aedilem fieri, an Consulem? Scit et ipse quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim: quid pro Christi metu fortasse non credam.